- ASELLUS
- I.ASELLUSapud Petromum Arbitrum: Coeterum in promulsidari asellus erat Corinthius, cum bisaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera parte nigras, tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalcionis inscriptum erat, et argenti pondus. Idem quod promulsis est, vas nempe recipiendo mulso paratum, Graece ὄνος, quod vasis vinarii erat genus. Unde apud Athenaeum l. 4. in verbis Posidonii, ὄνοιγέμοντες ὄινου, aselli vinô pleni: quod non de animali, ut perperam viri docti censent, sed de vase accipiendum. Aristophances in Vespis,Κἂν οἶνόν μοι ἐγχῇς ςυ πιεῖν, τὸν ὄνον τόνδ᾿ εἰςκεκόμισμαιΟ᾿ίνου μεςτὸν, κᾆτ᾿ ἐγχέομαι κλίνας, οὗτου δὲ κεχηνὼςΒρωμηςάμενος τȏυ σοϋ δίνου μέγα καὶ ςτράτιον κατέπαρδον.Ubi ὄνος, vas est vinarium: quod parum videntur animadvertisse Interpretes, qui cantherium vertervut. Sic vas igitur mulsi Asellus Latinis, et, quae eum tegebat, lanx argentea, promulsis: proprie enim haec non ipsum vas mulsarium, sed mulsi, seu vasis mulsarii, operculum erat. Salmas. ad Tertull. de Pall.Item machina bellica, apud Henricum Roslam in Herlingsberga:Non hic ungiena fabricatur machina: nomenHaec Librilla tenet, quasi saxea pondera librans:Obtinet illa suis: sed hirundinis haec: stat: stat AselliIlla vocata notâ, etc.apud Car. du Fresne Glossar.II.ASELLUSpiscis marini genus, cuius iuxta Bergam Norvegiae captura celebris est; huic rei peculiari Societate iustitutâ, in quam qui olim recipi volebant, eos molestae vexationis genus, das Garben-spiel dictum, subire necesse fuit. In eo quilibet aliquot horis corbi impositus in fumo suspendebatur, dein in aquam praecipitatus infra navem fune pertrahebatur. Quod cum sine maximo vitae periculo, saepius quoque dispendio eius, non fieret, factum ut ritus antiquaretur. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geograhp. et Civ. C. de Commerciis. Atque hinc Asellum argenteum aurô coronatum, urbs praefata, in sinistra scuti sui parte, gerit, apud Haepingium: quemadmodum fimile emblema in rubea areola scuti Danici Islandiam notat. Primum autem hâc teslerâ uti caepit Margareta Regina A. C. 1380. quod ex illo piscium genere optimi circa hanc insul. et copiosissimi nascantur, quae coronae ratio forte.Atque tocô capitis salpam diadema gerentemPortat Hyperborei dona beata maris.apud Spenerum: Herald. Parte 2. l. 3. c. 12. §. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.